D o m i n i q u e   G u e b e y    J u n g l e      Les belles lettres

C. IVLI CAESARIS, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO

Ed. Magnard, 1950

I - XII

FLVMEN EST ARAR, QVOD PER FINES AEDVORVM ET SEQVANORVM IN RHODANVM INFLVIT INCREDIBILI LENITATE, ITA VT OCVLIS, IN VTRAM PARTEM FLVAT, IVDICARI NON POSSIT. ID HELVETII RATIBVS AC LINTRIBVS IVNCTIS TRANSIBANT. VBI PER EXPLORATORES CAESAR CERTIOR FACTVS EST, TRES IAM COPIARVM PARTES HELVETIOS ID FLVMEN TRADVXISSE, QVARTAM FERE PARTEM CITRA ARAREM RELIQVAM ESSE, DE TERTIA VIGILIA CVM LEGIONIBVS TRIBVS E CASTRIS PROFECTVS AD EAM PARTEM PERVENIT, QVAE NONDVM FLVMEN TRANSIERAT. EOS IMPEDITOS ET INOPINANTES AGGRESVS MAGNAM EORVM PARTEM CONCIDIT: RELIQVI FVGAE SESE MANDARVNT ATQVE IN PROXIMAS SILVAS ABDIDERVNT. IS PAGVS APPELLABATVR TIGVRINVS ; NAM OMNIS CIVITAS HELVETIA IN QVATTVOR PAGOS DIVISA EST. HIC PAGVS VNVS, CVM DOMO EXISSET PATRVM NOSTRORVM MEMORIA, L. CASSIVM CONSVLEM INTERFECERAT ET EIVS EXERCITVM SVB IVGVM MISERAT. ITA SIVE CASV SIVE CONSILIO DEORVM IMMORTALIVM, QVAE PARS CIVITATIS HELVETIAE INSIGNEM CALAMITATEM POPVLO ROMANO INTVLERAT, EA PRINCEPS POENA PERSOLVIT. QVA IN RE CAESAR NON SOLVM PVBLICAS, SED ETIAM PRIVATAS INIVRIAS VLTVS EST, QVOD EIVS SOCERI L. PISONIS AVVM, L. PISONEM LEGATVM, TIGVRINI EODEM PROELIO, QVO CASSIVM, INTERFECERANT.

V - XLIV

ERANT IN EN LEGIONE FORTISSIMI VIRI CENTVRIONES QVI PRIMIS ORDINIBVS APPROPINQVARENT, TITVS PVLLO ET LVCIVS VORENVS. HI PERPETVAS INTER SE CONTROVERSIAS HABEBANT, QVINAM ANTEFERRETVR, OMNIBVSQVE ANNIS DE LOCIS SVMMIS SIMVLTATIBVS CONTENDEBANT. EX HIS PVLLO, CVM ACERRIME AD MVNITIONES PVGNARETVR, « QVID DVBITAS, INQVIT, VORENE ? HIC DIES DE NOSTRIS CONTROVERSIIS JVDICABIT. » HAEC CVM DIXISSET, PROCEDIT EXTRA MVNITIONES QVAEQVE PARS HOSTIVM CONFERTISSIMA EST VISA IRRVMPIT. NE VORENVS QVIDEM SESE TVM VALLO CONTINET, SED OMNIVM VERITVS EXISTIMATIONEM SVBSEQVITVR. MEDIOCRI SPATIO RELICTO PVLLO PILVM IN HOSTES IMMITTIT ATQVE VNVM EX MVLTITVDINE PROCVRRENTEM TRAJICIT ; QVO PERCVSSO ET EXAMINATO, HVNC SCVTIS PROTEGVNT HOSTES, IN ILLVM VNIVERSI TELA CVNJICIVNT NEQVE DANT PROGREDIENDI FACVLTATEM. TRANSFIGITVR SCVTVM PVLLONI ET VERVTVM IN BALTEO DEFIGITVR. AVERTIT HIC CASVS VAGINAM ET GLADIVM EDVCERE CONANTI DEXTRAM MORATVR MANVM, IMPEDITVMQVE HOSTES CIRCVMSISTVNT. SVCCVRRIT INIMICVS ILLI VORENVS ET LABORANTI SVBVENIT. AD HVNC SE CONFESTIM A PVLLONE OMNIS MVLTITVDO CONVERTIT : ILLVM VERVTO TRANSFIXVM ARBITRANTVR. GLADIO COMMINVS REM GERIT VORENVS ATQVE VNO INTERFECTO RELIQVOS PAVLVM PROPELLIT ; DVM CVPIDIVS INSTAT, IN LOCVM DEJECTVS INFERIOREM CONCIDIT. HVIC RVRSVS CIRCVMVENTO FERT SVBSIDIVM PVLLO, ATQVE AMBO INCOLVMES, COMPLVRIBVS INTERFECTIS, SVMMA CVM LAVDE SESE INTRA MVNITIONES RECIPIVNT. SIC FORTVNA IN CONTENTIONE ET CERTAMINE VTRVMQVE VERSAVIT, VT ALTER ALTERI INIMICVS AVXILIO SALVTIQVE ESSET NEQVE DIJVDICARI POSSET VTER VTRI VIRTVTE ANTEFERENDVS VIDERETVR.


Cre : 01 nov 2011 - Maj : 02 jan 2019

A propos de ces pages / about these pages : http://www.dg77.net/about.htm
Cre : 01 nov 2011 - Maj : 02 jan 2019